KONIGSECCIUM

KONIGSECCIUM
KONIGSECCIUM
Germ. Konigseck, castrum Germ. sup. sub proprio Dynasta: in cuius Fam. enumeratione variant Progonologi; ubi de Maioribus Marquardo Bar. a Komgseck assignandis agitur, cum quidem in Ioh. ac Ulrico patre et avo consentiant, sed matrem et avias alii alias adducant. Praecipua nunc divisio est, quod in duobus fratibus, Hugone in Irmenstatt et Ioh. Georg. Praefecto Provinciali in Weingarten, novae lineae incipiunt. E' quibus ille, ex Maria Renata Zollerana, Leopoldum Vilhelmum genuit (Mariae Polyxenae de Scherfenberg maritum) ac secundis teritiisque nuptiis Carolam Luisam Sultzensem et Annam Amaliam Com. Silvar. ac Rheni duxit: ipse nat. A. C. 1595. Iste, ex uxore Leonora de Hohenemps s. Altempsia Fam. quoque propagare coepit. Utriusque pregenitores habes, apud Phil Iac. Spener. Theatr. Parte II. p. 42. Liberi Ioh. Georgii praefati, sunt Maria Elisabetha (uxor Ioh. Lud. Com. Sultzensis) Franciscus Eusebius, Antonius Eusebius, Monica (uxor Ioh. Ernesti Truchsessii Com. de Trauchburg) et Iohanna Claudia (uxor Ioh. Franc. Desiderati Princ. Nassovii) vide Eund. Parte III. p. 35.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”